938. Uxor et Vir, Mercatum Facientes Vir erat et uxor eius qui Deo voverunt quod non nisi in magnis sollemnitatibus vinum biberent, vel forte cum mercatum facerent. Cum paucis diebus aquam bibissent, coepit homo uxori dicere, “Non possumus hodie omnino abstinere; faciamus mercatum ut possimus bibere vinum.” Et vendidit uxori asinum suum. Sequenti autem die dixit uxor marito, “Eme asinum tuum et bibemus vinum.” Et ita omni die faciebant mercatum ut vinum bibere possent.