937. Pater Senex Domo Eiectus Vir quidam, decrepitae senectutis, domo eiectus a filia, in xenodochio degebat. Conspicatus autem filium illac iter habentem, eum rogavit ut saltem duo lintea ex rebus suis, quas tanto sudore paraverat, sibi mitteret. Qui tandem paternis precibus motus, imperat filio suo puerulo ut expedita ad avum lintea ferret. Puer sagax, et tali dignus patre, unum tantum tulit. Increpatus autem a parente quod non duo, ut iussus erat, attulisset, “Servo,” inquit, “alterum tibi, ut cum decrepitus in xenodochio deges, illud tibi mittam.” Fabula innuit, qua mente in parentes sumus, eadem liberos nostros in nos futuros.