936. Pater, Filius, et Sclavina Quidam impius homo patrem suum senem faciebat iacere in stabulo et unam vilem sclavinam dederat ei ad induendum. Filius autem illius iniqui hominis valde dolebat de avo suo qui male tractabatur a patre et, accedens ad patrem, ait, “Pater, eme mihi sclavinam.” Cui pater, “Nonne bonas habes vestes? Quid inde vis facere?” “Ego,” inquit, “illam reservabo ut, cum senueris, induam te illa, et tibi faciam sicut facis avo meo, patri scilicet tuo, qui te genuit et nutrivit et quidquid habebat tibi dedit.”