935. Pater, Filius, et Asinus Senex cum filio et asello ad mercatum proficiscebatur. Quidam senem culparunt quod asellum neque pater neque filius ascendisset. Tum senex filium asino imposuit. Hoc alii conspicientes, increparunt stultititam senis quod, filio super asinum posito, ipse, aetate confectus, asellum sequeretur. Filio deposito, ipse asinum ascendit. Paulo post audivit alios se culpantes quod parvulum filium tanquam servum post se traheret. Filium ergo asello secum superimposuit. Castigatus est inde ab aliis quod minime aptus est asellus ad tantum onus. Perturbatus tot variis sententiis, tandem asellum pedibus iunctis ligavit atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ille indignatus, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen deiecit atque ita, amisso asino, domum rediit.