934. Pater et Filius Discipulus Iuvenis quidam Zenonem philosophum aliquamdiu audierat. Deinde praeceptis philosophiae instructus domum rediit. Tum pater eius “Quid,” inquit, “fili, te Zeno docuit?” Filius respondit, “Id, pater, ut spero, ex vita mea perspicere poteris.” Ad haec pater, ira motus, arrepto baculo, tergum eius graviter verberavit. Filius aequo animo verbera accepit placideque dixit, “Docuit me Zeno numquam patri irasci.”