933. Pater, Filius, et Leo Quidam senior filium habebat unicum, canum venaticorum amatorem. Per quietem hunc viderat a leone trucidari. Territus igitur ne forte eventus aliquando hoc somnium sequeretur, domum extruxit amoenissimam, illuc inducens filium. Custos illi aderat assiduus. Ad filii delectationem domo depinxerat omne genus animalium, cum quibus etiam leonem. Adolescens, haec inspiciens, eo magis molestiam contrahebat. Quodam autem tempore, propius leoni adstans, inquit, “O fera truculentissima, in hac domo asservor propter somnium inane patris mei. Quid tibi faciam?” Et ita dicens, manum incussit parieti, et offendebat in clavo qui illic latebat. Qua percussione manus emarcuit et sanies succrevit et febris subsecuta est et, brevi tempore, mortuus est. Ita leo adolescentem occidit, patris arte nihil iuvante. Nemo potest devitare quae sunt ventura.