932. Pater et Filiae Duae Habens quidam duas filias, harum alteram olitori, alteram vero figulo nuptum dedit. Progressu autem temporis, olitori iunctam convenit eamque quomodo se haberet resque eius uti procederent interrogavit. Illa autem, nihil quidem sibi deesse ait, sed hoc unum se Deos rogare, nempe ut hiems adveniat et imber, eo nimirum, ut olera abunde irrigentur. Non multo post, ad alteram quoque, quam figulo dederat, invisendam se contulit et eam, simili modo, ut se haberet est percontatus. Cumque illa respondisset se nullius rei indigere, nisi ut purus aether solque lucidus continuo esset, ut nimirum fictile opus exsiccaretur, id pater audiens, “Si tu,” inquit, “serenum desideras, tua vero soror hiemem cupit, cui vestrum meas preces adiungam?”