929. Navigantes in Eadem Navi Inimici In eadem navi vehebantur duo qui inter se capitalia odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta tempestate ingenti, cum omnes de vita desperarent, interrogat is qui in puppi sedebat gubernatorem, utram partem navis prius submersum iri existimaret. Cui gubernator “Proram,” respondit. Tum ille, “Iam mors mihi non molesta est, cum inimici mei mortem adspecturus sim.”