928. Navigantes et Gubernator Quidam olim, nave conscensa, maritimum iter habebant. Cum vero iam in altum processissent, tempestate vehementi repente exorta, navis iamiam demergebatur. Quapropter e navigantibus unus, animo deiectus, magno cum gemitu et eiulatu, deos patrios invocabat, ingentia munera pollicitus si servarentur. Sedata itaque tempestate, cum mare quievisset, ad epulas conversi, summa laetitia gestiebant exsultabantque utpote qui praeter exspectationem periculum evasissent. Durus vero gubernator cum esset, “O amici,” inquit, “sic nos laetari oportet, quasi rursus, si sors ferat, sit tempestas oritura.” Docet fabula non multum felicitate extolli oportere, fortunae inconstantiam cogitantes.