923. Milites Duo et Latro Cum milites duo in latronem incidissent, unus profugit, alter autem restitit et dextera forti sese vindicavit. Latrone excusso, comes timidus accurrit stringitque gladium; reiecta paenula, deinde inquit, “Cedo illum; iam curabo sentiat quos attemptarit!” Tunc qui depugnaverat, “Vellem modo istis verbis saltem adiuvisses; constantior fuissem, verba tua vera existimans. Nunc ferrum conde, et linguam futilem pariter. Ut alios ignorantes fallere possis, scio ego, qui expertus sum quantis viribus fugias, quam virtuti tuae non credendum sit.” Haec narratio adsignari debet illi qui re secunda fortis est, sed re dubia fugax.