922. Viatores Duo et Bipennis Duo una iter faciebant; horum unus repertam bipennem sustulit. Tum alter hortabatur, ne sic loqueretur ut diceret, ‘Ego bipennem inveni,’ sed sic, ‘Nos invenimus.’ Hoc ei, qui sustulerat bipennem, non persuadebatur. Mox visis quibusdam, qui se insequerentur cum clamore et concitato cursu, esse eos qui amisissent bipennem coniiciens, “Periimus,” inquit. At alter “Dices,” inquit, “nunc quoque ‘perii,’ non ‘periimus’ - quippe cum ‘invenimus’ nolueris dicere, sed ‘inveni.’”