921. Viatores Iuxta Maris Litus Viatores quidam, iuxta maris litus iter agentes, cum in editum quemdam locum pervenissent ex eoque sarmenta procul natantia vidissent, navem magnam esse arbitrati, restiterunt ut tandem appelleret exspectantes. At sarmenta a vento acta cum propius accederent, haud navem amplius, sed scapham aspicere existimabant. Illa vero ad litus denique delata, ubi sarmenta esse cognovere, “O quam frustra,” alter alteri aiebat, “quod nihil erat, exspectabamus.”