919. Viator et Corvus Quidam per agros iter devium carpens, AVE exaudivit et, moratus paululum, gradum corripuit ut vidit nullum adesse. Iterum sonus idem ex occulto salutat. Voce hospitali confirmatus restitit ut, quisquis esset, par officium reciperet. Cum diu haesisset, errore circumspectans, et aliquot milium tempus perdidisset, corvus sese ostendit et supervolans AVE usque ingessit. Tum, intellegens se lusum, “At male tibi sit,” inquit, “ales pessime, qui festinantis pedes sic detinuisti.”