917. Condemnatus Arbor Eligens Quidam stultus, condemnatus ad suspendendum, impetravit quod arborem eligeret ubi suspenderetur. Ductus per nemora nusquam invenit arborem in qua suspendi placeret, et sic liberatus est.