916. Sceleratus et Daemon Vir malignus, cum plurima perpetrasset scelera, saepius captus, et carcere conclusus arctissima et pervigili custodia teneretur, Daemonis auxilium implorabat, qui saepenumero illi adfuit et e multis eum periculis liberavit. Tandem iterum deprehenso et solitum auxilium imploranti, Daemon, magnum calceorum pertusorum fascem super humeros habens, apparuit dicens, “Amice, amplius tibi auxilio esse non possum. Tot enim loca pro te liberando hactenus peragravi ut hos omnes calceos contriverim. Nulla mihi superest pecunia qua alios valeam comparare. Quare pereundum est tibi.” Haec admonet fabula ne existimemus nostra semper impunita fore peccata.