915. Fur et Sicarius Consociata opera, rem communiter gerebant facinorosi duo, unus fur, alter sicarius. Quadam nocte venere in aedes agricolae, ut putabatur non pauperis, cuius cum non solum aedes compilandas, sed etiam abigenda animalia fur censeret. “Recte,” inquit sicarius, “illo interfecto, omnia exsequi poterimus.” “Prius tamen,” inquit fur, “bovem unam aut alteram educamus, ut si forte tumultus oriatur et fugiendum sit, aliquid abstulerimus.” “Non placet hoc mihi,” inquit sicarius, “ne paterfamilis strepitu excitatus eripiatur manibus meis. “At hoc,” fur, “melius est,” inquit. “Immo illud,” inquit sicarius. Ita inter rixas, iratus fur, patremfamilias inclamat et vigilare iubet, ne vitam amittat. Qui, excitatus, etiam res suas servavit.