914. Fur et Mel Puer pravus in tabernam iniit et, dum nemo adest, aliquantum mellis audaci digito ad os afferebat. Quod per rimam mercator vidit, et subito ingressus exclamavit, “Quis hoc mel venenatum in mensa temere reliquit? Id de medio tolle! Quod si quis forte gustaverit, merhercule, peribit!” Quibus dictis, puer sceleris conscius obstupescit. Multis lacrimis furtum confitetur. “Me, precor,” inquit, “a crudeli morte eripe; quodvis remedium potabo.” Homo cum taeterrimam potionem ex variis medicamentis composuisset, austera voce dixit, “Hoc ad faeces quam celerrime exhauri.” Puer acerbo vultu potionem rapuit, exhausit, et excessit. Totum vicum ululatibus complevit. Qua re doctus postea manus ab alienis abstinuit.