913. Pirata et Alexander Rex Alexander olim cum pirata collocutus, “Quo,” inquit, “iure mare infestas?” “Eodem, quo tu terras,” respondit ille; “ego autem latro vocor, quod mihi una solum navicula est; tu victor appellaris, quod classes et exercitus habes. Victorum enim et piratarum maleficia differunt non meritis, sed magnitudine.”