910. Fur et Puer Puer sedebat, flens, apud puteum. Fur causam flendi rogat; puer dicit, fune rupto, urnam auri incidisse in aquas. Homo se exuit, insilit in puteum, quaerit. Vase non invento, conscendit atque ibi nec invenit puerum, nec suam tunicam, quippe puer, tunica sublata, fugerat. Interdum falluntur, qui solent fallere.