906. Fures et Rusticus Dum rusticus agnum portaret ad vendendum, quidam truphator ait sociis suis, “Facite quod dicam vobis et gratis habebimus agnum illum.” Et posuit eos in diversis locis separatim, unum post unum. Transeunte autem rustico, primus ait, “Homo, vis vendere canem illum?” At ille pro minimo reputavit et processit. Cum autem veniret ubi alius stabat, dixit ille, “Frater, vis mihi vendere canem illum?” “Domine, noli me irridere; non fero canem sed agnum.” Cum autem idem tertius dixisset, coepit rusticus admirari et erubescere. Quarto autem et quinto idem dicentibus, tandem opinionibus multorum acquiescens, ait, “Novit Deus quia credebam quod esset agnus, sed quia canis est, de cetero non portabo illum,” et, proiecto agno, recessit. At illi tulerunt eum et comederunt.