905. Fur et Stultus Stultus quidam delubrum intravit. Calceos in vestibulo reliquit et in limine haec verba scripsit, “Ego, cuius hi calcei sunt, admodum validus sum, et mox redibo.” Fur calceos abripuit, et ita subscripsit, “Ego sum cursor velocissimus, nec mihi in animo est redire.”