904. Fures et Coquus Duo adolescentes apud coquum aliquid sese simulant esse empturos. Coquo alias res agente, carnem alter surripit; dat socio ut sub veste occultet. Coquus, surreptam sibi carnis partem ut novit, furti utrumque coepit accusare. Qui carnem sustulerat, per Iovem iurabat se non habere; qui vero habebat, iurabat se non abstulisse. “Me quidem,” inquit coquus, “fur latet; non autem eum latebit per quem iuravistis.”