902. Aegrotus et Uxor Eius Aegrotabat pauper et in morbi gravissimo periculo, cum a medicis desperasset, ad opem Deorum confugit, quibus se, si convaluisset, centum tauros immolaturum esse promisit. Haec uxor illius, ut prope astabat, cum audisset, “Unde, mi vir, tantum,” inquit, “numerum taurorum parare possis, si voti convictus sis?” At ille, “Quid tu, censesne,” inquit, “stulta, caelo descensurum qui illud sacrificium fieri postulet, si ego sanitatem recuperavero?”