901. Aegrotus a Medico Interrogatus Aegrotus quidam, quonam modo se haberet a medico interrogatus, se praeter modum sudasse respondit. Tum medicus id bonum esse adfirmavit. Rursus autem de morbi statu ab eodem interrogatus, “Febrili,” inquit ille, “frigore captus, vehementi nervorum motu convulsus sum.” “Euge, bonum et istud est,” medicus inquit. Cum autem tertio rogaretur, “Sum,” ait aegrotus, “urinae profluvio quam maxime debilitatus.” Ac medicus, “Bonum hoc est etiam,” tunc quoque respondit. Demum vero, cum ipsum familiaris quidam quomodo se haberet interrogasset, “Ego, amice,” ait, “nimia bonorum copia oppressus iamiam pereo.”