900. Medicus Imperitus Medicus imperitus, aegrotum visitans, ceteris nihil periculi esse affirmantibus sed tantum diuturniorem fore morbum, eum solus sua ordinaret omnia monebat, crastinam enim non supervicturum; quae cum dixisset, abiit. Paulo post, e morbo surrexit aeger, sed plane pallidus et vix vivens. Medicus obviam factus, “Salve,” inquit, “quomodo se mortui habent?” “Quiescunt,” respondit ille, “Lethes aquam epoti. Sed nuper Mors et Pluto grave quid medicis minitati sunt, eo quod aegrotos mori non sinant. Iamque singulis conscriptis in eo erant ut te quoque conscriberent, sed ego, iis advolutus exoransque, verum te medicum non esse iuravi, sed falso habitum fuisse.”