899. Medicus et Mortuus Medicus aegrotum curabat. Cum hic autem obiisset, ille ad efferentes dicebat, “Vir iste, si vino abstinuisset clysteribusque usus esset, profecto minime interiisset.” Tum quidam ex iis, qui aderant, protinus respondens, “Haud nunc,” ait, “O praeclare, oportebat ista te dicere cum iuvare nihil possunt, sed tunc aegrotum de his admonere debebas, cum uti poterat.”