894. Abbas et Iuvenis Quidam iuvenis voluit claustralem vitam ducere. Dixit abbas, “Laudes haec ossa et benedicas,” demonstrato acervo ossium mortuorum. Laudavit igitur et benedixit. Quo facto, quaesivit abbas, “Benedixisti ossibus?” Respondit, “Benedixi.” Quaerebat abbas, “Quid responderunt?” Dixit iuvenis, “Nihil.” Iterum abbas, “Maledicas et vituperes.” Qui sic fecit quantum potuit. Et ait abbas, “Maledixisti?” Et ait iuvenis, “Maledixi.” Et quaesivit abbas, “Quid responderunt?” Et ait iuvenis, “Nihil.” Ait abbas, “Frater, talem te oportet esse ut, si verus monachus vis fieri, ita benedictionibus et maledictionibus nihil respondeas.”