893. Doctissimi Tres et Tigris Dum tres homines apud Indos doctissimi in silvis forte ambulant, accidit ut tigris ossa huc illuc dissipata invenirent. Tum unus ex iis, ut vim doctrinae sociis ostentaret, “En ego,” inquit, “arte mea potentissima haec ossa in unum corpus restituere possum.” Alii quidem dubitabant, sed cum doctus ille arcana quaedam verba edidisset, extemplo ossa in pristinam figuram ultro redierunt. Secundus vero, qui vult sapientior videri, “Ego carnem et pelle redintegrare queo,” affirmavit. Qui cum voces quasdam clam cantavisset, tigris inanimus quidem sed cum carne et pelle, sicut in vita fuerat, exstitit. Inde tertius, ne a sociis sapientia superari videretur, “En ego maiora faciam,” clamavit, et statim ut tigris revivisceret, effecit. Quid multa? Tigris eos omnes dilaniavit.