891. Astrologus Stellas Contemplans Astrologi cuiusdam mos erat de nocte domo exire ut caelum stellasque contemplaretur. Aliquando autem, totus caelo intentus, in fossam, quam ante pedes sitam non viderat, incidit. Tum alius, per eandem viam iter faciens, cum de gemitu illius quod acciderat cognovisset, “Optime,” inquit, “tu, qui os in caelum erigebas, terram pedibus subiectam potius intueri debueras.”