890. Divinator et Latrones Circulator quidam, medio in foro, divinatoriam profitebatur et inspectione manuum cuiuslibet sortes augurabatur, magna plebeculae turba stipatus, quam dum suis praestigiis incautam teneret, quidam ipsi annuntiat effractas fores domus suae et omnia a latronibus direpta et asportata. Quo audito, turbatus, relictis omnibus, ad domum cucurrit. Tunc unusquisque exclamabat, “O illusor et mendax, aliorum sortem divinare et scire te dicis, et tuam nescis.”