889. Saga Damnata Quaedam mulier, non modicum ex suis divinationibus et mendaciis quaestum captans apud imperitam plebem, promittebat deorum iras in se infensorum suis artibus placaturam. Contigit ut ipsa impietatis apud iudices postularetur eorumque iudicio damnata, ad patibulum duceretur. Cui plebs, “O insanam mendacemque creaturam! Tu, quae nuper caelestium iram a plebe avertere profitebaris, humanam in te mutare nec lenire potuisti?”