888. Aesopus et Harioli Cuidam pecora habenti oves agnos perpererunt humano capite. Monstro territus, ad hariolos consulendos currit, maerens. Hic respondet ad domini caput pertinere et victima periculum avertendum esse. Ille autem adfirmat coniugem adulteram esse et liberos insitivos significari, sed maiore hostia expiari posse. Quid multa? Variis sententiis harioli dissident, et hominis curam cura maiore adgravant. Aesopus, naris emunctae senex cui natura numquam verba potuit dare, ibi stabat; “Rustice,” inquit, “si ostentum procurare vis, uxores da pastoribus tuis.”