887. Aesopus et Petulans Quidam petulans lapidem Aesopo impegerat. “Tanto melior!” Aesopus inquit. Assem deinde illi dedit, et sic prosecutus est, “Plus non habeo, mehercule, sed unde accipere possis tibi monstrabo. Ecce vir dives et potens venit; huic similiter impinge lapidem, et dignum accipies praemium.” Ille, persuasus, fecit quod monitus fuit sed spes audaciam impudentem fefellit, nam comprensus poenas persolvit cruce. Successus ad perniciem multos devocat.