886. Aesopus et Lucerna Cum Aesopus solus domino familia esset, cenam maturius parare iussus est. Ignem ergo quaerens, aliquot domus lustravit tandemque invenit ubi lucernam accenderet. Tum iter, quod circumeunti longius fuerat, brevius effecit, nam recta per forum redire coepit. E turba quidam garrulus “Aesope,” inquit, “quid tu lumine, medio sole?” “Hominem,” respondet, “quaero,” et festinans domum abiit.