885. Aesopus et Arcus Cum quidam Atticus Aesopum in puerorum turba nucibus ludentem vidisset, restitit et quasi delirum risit. Quod simul sensit Aesopus (senex derisor potius quam deridendus) arcum retensum in media via posuit. “Heus,” inquit, “sapiens! Expedi quid fecerim.” Concurrit populus. Ille diu se torquet, nec quaestionis positae causam intellegit. Novissime succumbit. Tum sophus victor “Cito,” inquit, “arcum rumpes, si semper tensum habueris; at si laxaris, utilis erit cum voles.” Sic aliquando lusus animo dari debent, ut ad cogitandum melior tibi redeat.