883. Socrates et Meretrix Socrates cum meretrice, muliere formosissima, sermonem habuit. Quae cum diceret, “Ego quidem, O Socrates, multum tibi praesto. Nam tu neminem ex meis a me possis abalienare, ego cum libitum est, tuos omnes a te avoco.” Respondit Socrates, “Quid mirum hoc est? Siquidem tu ad declivem tramitem omnes rapis; ego vero ad virtutem cogo, ad quam arduus et plerisque insolitus est ascensus.”