882. Socrates et Amici Cum Socrates parvas aedes sibi fundasset, quidam ex populo “Quaeso,” inquit, “cur tu, talis vir, tam angustam ponis domum?” “Utinam,” Socrates respondet, “hanc veris amicis impleam!”