881. Philosophus et Cucurbita Sunt qui vel mundi opificem sapientissimum reprehendere audeant. Cum quidam cucurbitam grandiorem tenui in caule humi iacentem videret, “Hem!” inquit; “non in caule tenui, sed in alta quercu ego eam suspendissem.” Abiit deinde, et sub quercu aliqua obdormiscebat. Qui cum dormiret, ventus glandes innumeras a quercu decutiebat, quarum aliqua nasum hominis vehementius tetigit. Expergefactus ille, cum sanguinem e naso profluentem cerneret, “Quid,” inquit, “si haec cucurbita fuisset, vix equidem viverem amplius? Deum profecto sentio sapientissime atque optime mundum disposuisse.”