880. Philosophus Atheniensis Mos erat apud Athenas quod qui voluit haberi pro philosopho, bene verberaretur et, si patienter se haberet, pro philosopho haberetur. Quidam autem bene verberabatur et, antequam iudicatum esset quod philosophus haberetur, statim post verbera exclamavit dicens, “Bene sum dignus vocari philosophus.” Et respondit ei quidam, “Frater, si tacuisses, philosophus esses.”