879. Diogenes Inhumatus Diogenes Cynicus proiici se iussit inhumatum. Tum amici, “Volucribusne et feris?” “Minime vero,” inquit, “sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.” “Quo poteris?” illi; “non enim senties.” “Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti?”