878. Diogenes et Fastuosi Diogenes cum venisset Olympiam et Rhodiacos quosdam adolescentes videret pretiosis magnificisque vestibus amictos, cum risu inquit, “Hoc nihil est praeter fastus.” Deinde cum incideret in Lacedaemonios vilibus et sordidis tunicis, quas exomides vocant, amictos, “Hic,” inquit, “alius est fastus.”