876. Diogenes et Mus Diogenes desertus ab omnibus hominibus, solus relinquebatur, cum neque propter egestatem ipse quemquam reciperet neque ipsum hospitio quisquam acciperet, omnibus enim invisa erat eius in reprehendendo acrimonia et quod sese morosum et difficile praebebat ad ea quae dicebantur aut agebantur pleraque omnia. Proinde tristitia Diogenes confectus, summas foliorum extremitates manducabat, illa enim suppetebat. Mus vero accedens, decidentibus panis frustulis vescebatur. Diogenes igitur, cum diligenter rem spectasset, subridens animo recepto iam laetior et tranquillior secum, “Mus hic,” inquit, “nihil indiget Atheniensium lautitia, et quid tu, Diogenes, aegre fers, te cum Atheniensibus non cenare?” Atque sic oportunam animi tranquillitatem ipse sibi conciliavit.