875. Vir Doctus et Princeps Vir quidam doctus ad convivium cuiusdam principis accitus et in ultimo loco discumbere iussus, tum ceteris convivis magni pisces, sibi autem minutuli apponerentur, nullum edebat. Sed singulos ori prius deinde auribus admovens, tamquam aliquid ab eis sciscitaturus, in patinis integros et illaesos reponebat. Interrogatus a magistro convivii cur hoc faceret, “Meus,” inquit, “pater ante hoc biennium his regionibus naufragio periit, nec quid de eius cadavere factum sit postea scire potui. Sciscitabar ergo ab his pisciculis an aliquid de eo scirent. Verum hi eo tempore nondum se natos fuisse respondent, quare maiores interrogandi essent.” Princeps, audito tam lepido dicto, ipsi quoque maiores iussit exhiberi semperque eum postea inter praecipuos convivas habuit.