873. Imago Picta in Camera Alta Aliquis, pictam imaginem in alta camera miratus, “Illa quanto,” dixit, “suavius oculos teneret, si mihi prope adstaret, quae tam valde placet tam procul remota!” Per scalas ergo secretiores adscensu levi ad ipsam testudinem pervenit. Sed, omnia vasta videns, lineamentis crassisque diductisque in enormem modum, stupet et agnoscit denique errorem suum. Quam multi, in culmine alto collocati, oculos infimorum hiantes detinent errore blando, quos si propius inspexeris, turpitudinis notae grandes patescent.