872. Apelles et Alexander Rex Alexander, contemplatus imaginem suam quam Apelles, celeberrimus pictor, pinxerat, minus laudavit picturam quam ille exspectaverat. Cum autem introductus equus adhinniret equo picto, quasi etiam hic verus esset equus, tum Apelles, “O rex,” inquit, “equus tuus artis pingendi peritior esse videtur quam tu.”