871. Demades Orator et Fabella Demades orator, cum Athenis olim contionem haberet, nec eum cives animis attentis audirent, sed potius, ut Aesopicam aliquam fabellam narraret, enixe rogarent, ita demum exorsus est: “Ceres, hirundo, et anguilla iter una faciebant. Cum vero ad quemdam fluvium pervenissent, hirundo quidem supervolavit, anguilla amnem subiit ...” Tum ipsis, quid Ceres egisset, interrogantibus, “Vobis,” inquit, “vehementer illa succensuit quod, rei publicae curis neglectis, Aesopicam fabulam lubentius audiatis.”