870. Scriptor et Aesopus Quidam scripta Aesopo mala recitarat, in quibus multum se iactaverat inepte. Scire ergo cupiens quidnam senex sentiret, “Numquid tibi,” inquit, “superbior visus sum? Nobis ingeni fiducia haud vana est?” Aesopus, pessimo volumine confectus, “Ego,” inquit, “vehementer probo quod te laudas, namque hoc ab alio numquam tibi contiget.”