869. Simonides et Gemini Simonides certo pretio conductus est ut cuidam pyctae victori laudem scriberet. Cum materia exigua impetum frenaret, poetae licentia usus est atque sidera gemina interposuit, Deos pyctas gloriosos. Victor opus adprobavit, sed Simonides tertiam mercedis partem accepit. Cum reliquas posceret, “Di illi,” inquit, “reddent, quorum sunt duae laudis partes.” Fraudatus quamvis et iniuria dolens, ad convivium invitatus, hora dicta rediit et recubuit. Convivium poculis splendebat, domus laeta resonabat, cum repente iuvenes duo, pulvere sparsi, sudore multo diffluentes, corpore supra formam humanam, cuidam servolo mandant ut ad se Simonidem provocet, sine mora. Homo perturbatus Simonidem excitat. Unum vix pedem triclinio promorat, subito camarae ruina ceteros oppressit, nec ulli iuvenes reperti sunt ad ianuam; numinum praesentia vati vitam dedit, mercedis loco.