867. Poeta et Agricola Agricola quidam, ad poetam accedens cuius agros colebat, cum eum inter libros solum offendisset, interrogavit eum quo pacto ita solus vivere posset. Cui ille “Solus,” inquit, “tantum esse coepi, postquam te huc contulisti.”