866. Cantus Sacerdotis Sacerdos erat qui vocem asinariam et horribilem habebat et tamen se bene cantare putabat. Cum autem quadam die cantaret, mulier quidem audiens eum plorabat. Sacerdos vero credens quod suavitate vocis suae ad devotionem et lacrimas mulier incitaretur, coepit adhuc altius clamare, at illa coepit magis flere. Tunc sacerdos quaesivit a muliere quare fleret, credens audire quod libenter audiebat, at illa dixit, “Domine, ego sum illa infelix mulier cuius asinum lupus illa die devoravit, et quando vos audio cantare, statim ad memoriam reduco quod asinus meus ita cantare solebat.”